Volltext: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

111.

   
In una parte.

131. Roma effiguratur galea cristata alataque ornata, laeuo
obtutu, ac torque aureo spectabilis. a ceruice est. *

   
In altera.

Eques marti similis gestu et armis, librata hasta, uelut
in hostem decurrit laeua uia. Subscriptio. Q. PHEPV.
ROMA. Argenteum hunc nummum uidi Romae in
aedibus D. Antonij Augustini.

   
In una parte.

132. Roma galeata repraesentata est, laeua facie, praestantis-
sima forma. sine inscriptione.

   
In altera.

Neptunus seminudus, marinos suos equos tridente,
quem dextra tenet manu, sinistrorsum adigit, laeua
habenas moderans. Ante frontem Dei est sydus lu-
cidum. infra. Q. CREPER. Nummum hunc ar-
genteum uidi apud D. Gulielmum Caulium Lugduni.

   
In una parte.

133. Roma occurrit, galea, torque ornata, ut alias illam
effigiauimus. a ceruice est asteriscus.

   
In altera.

Victoria sinistro itinere decurrit citissime, in iugi
biga, una tenens lora equorum, altera lauri ramum.
infra. C. CATO. ROMA. Nummus hic argenteus
mihi Romae est uisus apud D. Antonium Aug.num.

   
In una parte.

134. Romae decor idem, par ornatus, quem alias illi ad-
scripsimus saepissime.

   
In altera.



Victoria.


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer