Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

108.

   
In altera.

Castor et Pollux gemelli, loricati, paludatique citissime ad
laeuam uiam decurrunt, dextris hastas librantes, per-
inde ac in obuium hostem irruant. Supra ambor
uertices stellae singulae adparent. infra. C. AV. ROMA.
Argenteum eum nummum uidi Romae apud D. Anton.
Augustimem.

   
In una parte.

123. Roma depingitur pari ornamento, ac eodem uultu,
quo saepe occurrit antea. Sub mento eius est. X. a
ceruice. SARAV.

   
In altera.

Equites duos reperi celeriter ad laeuum iter transuo-
lantes, armis paribas, ac paludamentis insignes, ga-
leatique, librantes dextris pares hastas in aduersarios
occurrentes, aduersa ex parte obuios. infra. M. ATIL.
ROMA. Nummum hunc argenteum me uidisse
recordor Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

124. Romae eadem effigies habetur, quali forma saepe antea
a nobis depicta est. a ceruice uidetur signum. X.

   
In altera.

Equites bini pari animo, paribus armis, ac paluda-
mentis spectabiles, dextris hastas librantes in occur-
surum hostem, ad laeuam decurrunt semitam. Sub
equorum pedibus Cornucopiae adparet. infra. ROMA.
Argenteum hunc nummum memini me uidisse Rome
apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.



Roma.

E.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer