Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

105.

Pugna equestris proponitur. Peltatam Amazona ex equo
pugnantem, ium in fugam coactam, pone sequens, Roma-
nus eques, leuibus indutus armis galea, paludamento,
clypeo et hasta, procumbentem cum exanimi equo tra-
ijcit. Militis in clypeo uidetur character. M. in
bellatricis pelta nihil est nisi globulorum seu clauor
agmen. infra. C. SERVEIL. Argenteum hunc
nummum mihi Bilibuldus Incuria commonstrauit
Norimbergae.

   
In una parte.

114. Cephalicon muliebre cernitur, laeuo obtutu, crine mo-
dice conuoluto, flocci ad similitu dinem, ac in collum
dependulo. Pietatis imaginem reor. quia ciconiam
monetarius subter deae mentum impresset.

   
In altera.

Laurea corona est. in ea media in basim posita sunt
Trulla et lituus, religionis signa. in anteriori eius
facie legitur. IMPER. Nummum hunc argenteum
habet Romae D. Antonius Augustinus

   
In una parte.

115. Roma occurrit galeata, laeua facie. ad ceruicem legi-
tur. ROMA. Subter mentum. X.

   
In altera.

Columnae altae, cochleari statua Aug. imposita est aenea,
Marti similis: quo loci sacra illi a populo fiebant, donec
tandem templum meruit. Hinc inde Sacrifici stant
praetextati, hic apertis ambabus sacra uerba depictans,
alter tenens lituum. In solo basis spicae triticeae et
boues hinc inde cubant. Supra. C. AVG. Nummum
hunc argenteum habet Romae D. Ant. ius Augustinus.


In una.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer