Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

101.

Corona ciuica, inque olla nauis praetoria, ad bellum in-
structa, contectaque, ad laeuam adacta. acrostolijs,
ac parasemone ornata, et oculo. Parasemon tygri-
num habet caput. Gubernaculo adsidet proreta.
Supra legitur. Q. LVTATI. Q. In latere fulmen est
Jouis. Nummum hunc argenteum uidi Romae
apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

108. Janus geminus laureatus uidetur, iuuenili aspectu.
sine inscriptione ulla.

   
In altera.

Juppiter ad pubem nudus, quadriga sinistrosu currit
celerrime, una manu fulmen eiaculans, altera scep-
trum. in cuius summitate est globus. Curri summa
in sponda aduolitans Victoria, deo minov aurigae
facit officium. infra. ROMA. Nummum hunc
argenteum uidi Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

109. Janus geminus uidetur, iuuenili aspectu. Inscriptio.
IANVS.

   
In altera.

Saturnus ad pubem nudus, in cymba dextrorsum
nauigat, eleuata in calum dextra falcem tenens.
stella supra eum collucet. Nummum hunc ar-
genteum domi meae habeo.

   
In una parte.

110. Janus bifrons uidetur, barbatus. absque nominis Epigraphe.

   
In altera.



Eques.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer