Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

98.

99.

Nummi, qui in usu Rom. fuere:
Deum honori percussi a Posteris.
praesertim Denarij ex
Argento.



   
In una parte.

102. Janus bifrons depingitur, laureatus, adolescens ad-
huc, imberbisque. sine ullis literis

   
In altera.

Biga Juppiter palliolo leuitectus, ad laeuam uiam
deuolat, dextra fulmen eiaculans, laeua tenens sceptrum
manu. in Curri margine infimo Victoriola officiosa
habenas regit, equosque aut agit, aut arcet. Infra.
ROMA. Nummus hic argenteus mihi uisus est
apud D. Antonium Augustinum Romae.

   
In una parte.

103. Jani bicipitis estimago, inornata. Hinc inde. T- [?] .

   
In altera.

Nauis bellica rostrata ad dextram remis impellitur.
Remigibus imperat, ad gubernaculum stans nauarchus.
Superscriptio. C. FONT. infra. ROMA. Nummus
hic argenteus domi meae uisitur.

   
In una parte.

104. Janus geminus barbatus, laureatus, impressus est.
Inscriptionis parum super est.... M. F.

   
In altera.

Trophaeum ingens constitutum est, medio loco inter
aras duas positum. post quas satiuae sunt lauri.


Eo

D. iij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer