Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

76.

77.

Sextantes paruuli. ex aere.



   
In una parte.

86. Mercurius petasatus, laeua facie, togatus. Sine inscriptione.

   
In altera.

Rostrum nauis impressum est, parasemone et oculo
ornatum, ad sinistram obuersum partem. Supra
legitur. ROMA. infra duo sunt signa. OO. Sextantem
eum aeneum paruum Romae me recordor uidisse apud
D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

87. Mercurium uideo petaso alato tectum capite, obtutu
oris laeuo. absque ullis literis.

   
In altera.

Rostrum nauis reperio; ad laeuam partem conuersa,
Delphine exornata. Eo in medio uelut incus adparet,
claua signata. Supra. ROMA. infra ponderis notae.
.OO. Sextantem hunc aeneum minorem memini me
uidisse Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

88. Roma galeata effigiatur, laeuo aspectu. Supra cuius
occiput sunt notae geminae hae. OO.

   
In altera.

Victoria cito passu ad dextram uiam currit, uoli-
tante habitu, una anhelitu duas tubas inflans.
Inscriptio corrosa. Nummum hunc aeneum exiguum
uidi Norimbergae apud D. Joannem Candelerum.

   
In una parte.



Roma.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer