Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

72.

   
In una parte.

79. Caduceum erectum uideo. Hinc inde ponderis notae
erant. O-O. sine literis.

   
In altera.

Testa Conchae, inuersa imprimitur, purpurae piscis, unde
pretiosissimi panni tinguntur. Ex earum certe genere
mihi apparet, quae in oceani littoribus copiosissimae
reperiuntur. Harum copiam sanctuli (ut sibi per-
suadent) homines illi, qui Romam ad D. Petri, Lau-
rentum, ad D. Mariae, Compostellam ad D. Jacobi,
aut aliouis, religionis ergo proficiscuntur, galericulis
suis assuunt ad ostentum. Hunc inde sunt eaedem
notae, quae superius erant depictae. Sextantem hunc
aeneum maiorem memini me uidisse Romae apud D.
Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

80. Rostrum nauis impressum est, ad laeuam iturae: inter
duo signa medium ponderis. D. Sine literis.

   
In altera.

Delphinus ad sinistram conuersus, absque ullo literarum,
aut alio signo. Sextantem hunc aeneum uidi Rome
apud D. Antonium Augustinum, eumque maximum.

   
In una parte.

81. Neptunus uidetur musco marino coronatus, laeuo
obtutu, capillo barbaque intortis, ad uillor formam.
retro eum tridenti Victoria minor superstat, deum
laurea donans corona. infra collum signa. OO.

   
In altera.



Arion.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer