Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

70.

laciniam tunicae inferiorem subducens. ante eam in
parte dextra duo sunt Castoris et Pollucis galericuli.
Sub brachio notae. OOOOOO: una altera superior, du-
plici in serie. infra. ΝΩΝ. Nummum hunc
aeneum uidi Romae apud D. Achillem Maphaeum.

71.

Sextantes Max. ex aere.



   
In una parte.

77. Aquila in fulmen unguibus suppressum stans, elato
pectore, ad laeuam nititur. Post auem duo sunt Cicli
.OO. ante. ROMA.

   
In altera.

Lupa sinistrorsum itura uidetur. At captumiter ge-
melli, sub eius mammis inter se garrientes, ad quorum
gesticulationes et susurrationes aures aduertit, remo-
rantur. infra. eaedem duae notae, quae in superion sunt
parte. Sextans hic aeneus paruus a me uisus est
Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

78. Roma est galeata, laeua facie, monili baccato ornata.
ad cuius synciput ponderis sunt adpressa signa. OO.

   
In altera.

Eadem omnia. Id tantum interest, ut quae illic sunt
sinistra, hic dextra sunt, ac em diuerso. Literae utrobique
nullae sunt. Sextantem eum aeneum maximum
uidi Romae apud D. Antonium Augustinum.


In una.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer