Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

69.

Quadrans hic aeneus paruulus mihi apud D. Antonium
Augustinum Romae commonstratus est.

   
In una parte.

74. Herculis est uultus, ad laeuam conuersus. leonina cuius
estin capite pellis, barba caret ob adolescentiam. Ad
synciput tres sunt cicli, ponderis indicium. OOO.

   
In altera.

Rostrum nauis altae, celerisque, sertis obuinctae. decur-
rentis ad laeua. in quam aedificium est contabulatum,
cum tecto triangulo. Supra... SRI. infra. ROMA.
In parte laeua est idem ciclor numerus, qui fuit in
superiori nummi parte. Quadrantem hunc aeneum
paruulum uidi apud D. Antonium Aug.num Romae.

   
In una parte.

75. *Neptunus uidetur diadematus, laeuo obtutu: barba
rigente. ad synciput figurae sunt ponderis. OOO.

   
In altera.

Delphin subludit sinistrorsum. Supraque tridens. infra.
A. QVIES. Nummum hunc aeneum uidi Romae apud
D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

76. Mercurius seminudus, cuius in femoribus paenala de-
pendet, arietem inequitans suum, sinistrorsum currit
ocyssime. cornu inflans, quod dextra tenet manu, altera
caduceum gestans, ac si rei clarae gestae bonum nuncium
deportaret. infra. E.

   
In altera.

Victoria deuolat dextrorsum, dextra tenens manu pal-
mam, lemniscatam, cui corona est appensa laurea, laeua


laciniam


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer