Volltext: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

68.

   
In una parte.

71. Hercules persimilis cum superioribus cernitur, quare
hic descriptione indiget minime. Notae eaedem.

   
In altera.

Rostrum nauis, laeuum spectans aequor: contabulata
porticu spectabile. Huius praeterea parasemonem
Victoriola ab imo rostri limbo, sublata, quantum
potest dextra, laureo serto obornat. Inscriptio deside-
ratur. Quadrantem aeneum hunc exiguum mihi
Romae ostendit D. Antonius Augustinus.

   
In una parte.

72. Herculem inuenio adolescentem, imberbem, leonina pelle,
quam gerit capite, intersignitum. ad dei synciput
tres sunt cicli. OOO. ponderis notae.

   
In altera.

Rostrum nauis est, ad sinistrum spectans iter. Supra
uidetur. C. MRC. infra. ROMA. ad parasemonem
eaedem, totidem sunt notae, quot in aduerso nummo
uidebantur. OOO. Quadrantem hunc aeneum paruum,
reliquis minorem apud D. Antonium Augustinum
Romae sum conspicatus.

   
In una parte.

73. Herculis Dei figuram agnosco, leonina pelle decoram:
eiusque adolescentis, imberbis. ad ceruicem tres sunt
orbiculi, ponderis testes. OOO.

   
In altera.

Rostrum nauis contectae, eleganti opere. Qua in media
porticus est latae forma. Superscriptio. C. MINVCI.
infra. ROMA. In latere sinistro notulae sunt. OOO.


Quadrans.

C.iiij.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer