Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

440.

   
In altera.

Capra sinistrorsum tendens, Jouem infan-
tem adhuc uberibus lactens. Inscriptio.
ΛΗΔ..... Aereum hunc nummum
mediocrem apud Franciscum Venierium
aliquando Venetijs in manibus habuimus.

   
In una parte.

15. Augustus ad dextram intuens, sine corona,
cum asscriptione... ΗΡΩΗ Ρ.Π... ΣΗ-
ΝΟΔΗΡΟΣ.

   
In altera.

Lepidus depingitur, ad sinistram obtuens,
cum his literis ante retroque. [?] [?] [?] [?]
[?] [?] . Hunc aereum habet nummum
Patriarcha Grimanus Venetus.

   
In una parte.

16. Augustus Liuiaque contigui adparent, si-
nistris ambo uultibus, laureatus ille,
haec crispato eleganter capillo, sine ulla
epigraphe.

   
In altera.

Ceruus stat sinistrorsum respectans. Sup
quem alte pharetra neglectim iacet,
sub eaque legitur. ΑΡΧΙΕΡΕ-ΥΣ ΑΣΚΛΑΣ.
Ante retroque ceruum circa animantis
pedes literae indigestae sunt. Ε-ΦΕ. ΝΙΚ-
ΟΣΤΡ-ΑΤΟΣ. Nummum hunc me-
diocrem ex aere Corinthio Romae apud
D. Julium Calestanum uidimus.


In una


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer