61.
ponderis, quae in superiori erant parte. Quadrantem
maximum hunc aeneum memini me uidisse Romae
apud D. Antonium Augustinum.
In una parte.
58. Hercules habetur, leoninam gerens capite pellem;
cuius etiam pedes summo in Dei pectore sunt inter-
ligati. Post effigiem sunt signa ponderis. OOO.
In altera.
Taurus ad sinistram uiam cito currit, quem subter-
repens serpens comitari uidetur. Supra signa sunt
eadem, quae supra. infra. ROMA. Quadrans hic
aeneus maximus a me Romae conspectus est apud
D. Antonium Augustinum.
In una parte.
59. Hercules leoninam gerens capite pellem cernitur,
laeuo ore. Sine literarum monumento. Ad Dei syn-
ciput notulae sunt. OOO.
In altera.
Rostrum nauis celocis, sinistrorsum nitens. Quod
supra alte uolitans Victoria lauream porrigit coro-
nam Victrici Romae, Victoriue. Inscriptio. ROMA.
inferius sunt totidem notulae, eaedemque illae, quae in
superiori parte. Quadrans iste aeneus exiguus,
leuisque apud D. Antonium Augustinum Romae est a
me uisus.