Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

428.

zonium, e cuius brachio paludamentum
prolabitur sinistro. Circumscriptio.
I. O. M. SACR. VOT. P. SVSC. PRO. SAL. ET.
RED. Nummum hunc aureum me-
mini me uidisse apud Renerendissimu
Patriarcham Grimanum Venetijs.

   
In una parte.

18. Augustus habetur inornatus, laeuo ore,
sine ulla litera adpressa.

   
In altera.

Capricornus ad laeuam plagam peruolare
uidetur, inter pedes orbem ac guberna-
culum retinens, ad cuius tergum prae-
terea est cornucopiae. infra. AVGVSTVS.
Nummus hic aureus a me conspectus
est apud D. Achillem Maphaeum Romae.

   
In una parte.

19. Augustus habetur aperto capite, inorna-
tus, non addita ulla epigraphe.

   
In altera.

Fornix Augusto structus, cuius in fasti-
gio summo quadriga contra spectatore
inducitur. frontispicium tale habet
monumentum. IMP. CAESAR. Nummus
hic aureus uisus est a me apud D.
Achillem Maphaeum Romae.

   
In una parte.

20. Augustus effigiatur laureatus, dextro ore,
cum nois epigraphe. CAESARI AVGVSTO.


In altera.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer