Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

411.

leuis uentus inflat. Nec addita est hic ulla
litera. Nummum hunc argenteum
uidi aliquando apud D. Antonium Aug-
ustinum Romae.

   
In una parte.

120. Augustus inornatus habetur, obtutu si-
nistro, sine ullis literis.

   
In altera.

Arcus triumphalis, cuius summo fastigio
quadriga Victoria ad nos muehi uidetur.
Ab lateribus in portis dypilis Victoriae
laureas attollunt. Frontispicium tale
monumentum habet dedicatorum. S. P.
Q. R. IMP. CAE. infra. L. VINICIVS. Hunc
nummum argenteum ego apud me domi
adseruo.

   
In una parte.

121. Augustus uidetur aperto capite, dextra fa-
cie, cum talibus literis subter collum ad-
pressis. IMP. CAESAR DIVI F.

   
In altera.

Eques armatus, thoracatus, paludatus,
paludamento late uentilante, dextra
porrecta alte ut pacis nuncius, laeua te-
nens parazonium, celeri equo ad dex-
trum decurrere uidetur. Ea statuae
Augusto facta, ut ex subscriptione liquet.
POPVLI IVSSV. Nummum hunc argen-
teum uidi aliquando apud D. Petrum Rames
Hispanum Venetijs.


In una


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer