Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

409.

114. Augustus habetur coronatus laurea corona,
laeuo ore, cum nominis addita memoria.
CAESAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Cometes sacer crinitus, quem praecipue
ut fortunatum coluit Augustus, Is lu-
dis, quos Veneri fecit genitrici, adparuit.
Hinc inde. DIVVS IVLIVS. Nummum
hunc argenteum apud me domi seruo.

   
In una parte.

115. Augustus uidetur galea cristata, laeuo obtutu,
inornatus, sine ulla literarum adpressione.

   
In altera.

clypeus insignis multis gemmarum circulis,
auro incrustatus conspicuus, circum quem
in crucis figuram digestae literae leguntur.
supra. IMP. Ab lateribus. CAE-SAR.
infra. DIVI F. Nummum hunc argen-
teum apud me domi seruo.

   
In una parte.

116. Augustus habetur inornatus, ore sinistro. cum
sola addita dictione. CAESAR.

   
In altera.

Taurus pinguis, laeuum itiner ingreditur.
supra eum legitur. AVGVSTVS. Hunc
nummum argenteum in bonis suis habet
D. Antonius Augustinus Romae.

   
In una parte.

117. Augustus uidetur aperto capite, laeuo ore,
sine additis literis.


In altera.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer