56.
57.
Trientes minores.
In una parte.
50. Roma effigiata est tutulata, capillo ad synciput in
nymbi formam conuoluto partim, partim cincinna-
tim per collum dependulo. Post synciput quatuor
sunt cicli. OOOO.
In altera.
Hercules nudus, pellem leoninam humeris obnodatam
gestans. Centaurum, inferiorem uiribus Deo, fuga
salutem quaerentem, crine correptum, laeuae manus
ui, dextra clauam librans, caedere uidetur. Attollit
miser clamorem, capillumque uellicat, prae doloris im-
patientia. infra. ROMA. in parte sinistra, eaedem
illae sunt notae, quae in superiori erant parte. Triens
hic aeneus paruus a me Romae est delineatus apud
D. Antonium Augustinum.
In una parte.
51. Roma effigiata est. ut in omnibus assib. et eius partib.
saepe obuia fit.
In altera.
Rostrum supra nauis ad sinistram nitentis, Victo-
riola aduolans lauream coronam porrigit. Sub
diua legitur. ROMA. infra sunt signa. OOOO. Trien-
tem eum minimum ex aere me uidisse recordor apud
D. Antonium Augustinum Romae.
In una parte.
52. Romae est galeatae, laeuo obtutu signum, ac effigies. Supra
occiput quatuor sunt cicli. OOOO. ponderis notae.