Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

406.

cui ad synciput stella affixa. Inscriptio
uero huiusmodi erat. M. SANQVINIVS
IIIVIR.

   
In altera.

Minerua pacifera dextrorsum pergit, galea
pennata, clypeoque stella impressa insignito
munita, stolata, dextra manu caduceum
tenens. Inscriptio. AVGVSTI DIVI FIL....
Apud Franciscum Venierum hic nummus
argenteus mediocris a nobis conspectus
est Venetijs.

   
In una parte.

108. Diana habetur, laeua facie, capillo intorto,
lunaque summae imposita fronti, ac in-
auri ornata, uelato pectore, eoque ad-
uerso, et lituus a ceruice adpressus.
Inscriptio. AVGVSTVS.

   
In altera.

Augusti statuam sellae insidentem, sty-
lobatae impositam, togatam, dextro
aspectu, breuiores hinc atque inde ad-
pressae aliae statuae, flexis genibus sum-
ma cum reuerentia uenerari uidentur.
Inscriptionis pars a corruptione seruata.
FELIX. Nummum hunc argenteum
mediocrem apud Sebastianum Erizum
Venetijs uidimus.

   
In una parte.

109. Augustus uidetur inornatus, laeua facie


aperto


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer