Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

397.

Vitulus pinguis egregie saginatus, sinistror-
sum positus est. supra quem legitur, AV-
GVSTVS. Nummum istum argenteum
Romae nobis D. Antonius Augustinus com-
monstrauit.

   
In una parte.

85. Augustus habetur dextra facie, corona ciuica
ornatus, aperto collo, sine ulla inscriptione

   
In altera.

Ara fortunae quadrangula, breui signata
est monumento, ab anteriori fronte. FORT.
RED. CAES. AVG. S. P. Q. R. In illius su-
mo limbo litui duo adiacent. Nummum
hunc argenteum apud Achillem Maphaeum
Romae uidimus.

   
In una parte.

86. Augustus habetur inornatus, dextro aspec-
tu, aperto collo, sine nominis epigraphe.

   
In altera.

Capricornus caelestis, sinistrorsum spectans,
(id erat Octauiano natale sydus) inter
pedes gubernaculum habet. Supra quem
legitur. AVGVSTVS. Paulo dein al-
tius uolitat imago, (quid uetat Liuiam
dicere caelo receptam.) irradiata, extensis
ambabus, strophij circum caput in gy-
rum uentilantis extremos duos limbas
continens. Istum nummum argen-
teum Romae habet D. Achilles Maphaeus.


In una


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer