Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

390.

67. Augustus cernitur aperto capite et collo, si-
nistrorsum intuens, sine ulla literarum
epigraphe.

   
In altera.

Fornix altus, latusque Augusto factus, cuius
in fastigio Quadriga adparet, testis Victoriae,
contra nas rotata. In frontispicio. IMP.
CAESAR. Nummum hunc argenteum
uidi aliquando apud D. Antonium Au-
gustinum Romae.

   
In una parte.

68. Augustus uidetur, laeuo obtutu, radiatus,
cum adscriptione. DIVVS AVGVSTVS.

   
In altera.

Victoria dextro itinere ingreditur, dextra
manu clypeum rotundum praeferens.
Inscriptio numismatis haec erat. I. O.
M. A. N. V... Apud Franciscum Ve-
nierum nummus hic argenteus habetur
Venetijs, mediocris.

   
In una parte.

69. Caput muliebre, ceu Reginae, diademate
gemmato, monili baccato, ornatae, laeua
facie, obtecto pectore. Inscriptio. TVRPI-
LIANVS IIIVIR. F. inferius. ERO.

   
In altera.

Triumphalis elegantiss. currus a pari ele-
phantorum dextrorsum rotatur, quo Imp.
palmata indutus toga, laurea coronatus,


Sceptrum


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer