Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

54.

   
In altera.

Signum omnino idem, praeterque quod ad dextram
conuertatur. infra. eaedem notae. Trientem hunc
aeneum magnum habet in bonis suis D. Achil Mapheus.

   
In una parte.

46. Pegasus alatus ad dextram euolat. Sub huius utero
falx adparet, monetarij signum.

   
In altera.

Eadem est figura. Verum sinistrorsum nititur. Si-
gillum idem uidetur monetarij. Nummum hunc
aeneum uidimus Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

47. Minerua effigiatur, galeam cristatam gerens capite,
laeuo obtutu. Supra eam signa sunt. OOOO.

   
In altera.

Noctua stat, ad laeuam uiam intentior: glaucis
oculis. Ante hanc. OOOO. eaedem cum superioribus
notae. Inscriptio. ΑΘ.... Nummum aeneum
hunc uidi Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

48. Neptunus uidetur laurea candidatus, laeua facie.
Deum retro stans Victoria laurea donat corona.
ad ceruicem est tridens. Subter collum signa. OOOO.

   
In altera.

Arion nudus in Delphine equitat dextrorsum, dextra
manu Victoriolum tenens praemiatricem, (una manu
lauream quae porrigit psaltae, altera palmam tenens.)
laeua cytharam. infra. Ι Υ Ν. inferius. OOOO. Trientem
hunc aeneum exiguum uidi Norimbergae apud D.
Bilibaldum Incurium.


In una.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer