Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

385.

cane comitata uenatico, altera sagittam te-
net, altera arcum tensum, exerta manma
laeua. Hincinde. IMP. X. infra. SICIL.
Nummum eum argenteum uidi apud
D. Antonium Augustinum Romae.

   
In una parte.

55. Augustus habetur incoronatus, laeuo uultu,
cum breui elogio nominis. CAESAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Luna sub maiori astro, nimirum sole po-
sita. Circumscriptio. TVRPILIANVS IIIVIR.
Nummus hic argenteus a me aliquando
uisus est apud D. Antonium Augustinum
Romae.

   
In una parte.

56. Augustus adest laeuo ore, aperto capite, cum
breui epigraphe. CAESAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Jouis Olympij templum hexapilon, ternis
gradibus instratum, lituis angularibus,
quernaque fronde ornatum. Tympanum
mediam habet fenestram magnam. Hinc-
inde. IOVI OLYM. Nummum hunc
argenteum apud me habeo domi....

   
In una parte.

57. Caput uirile, laeuo obtutu, cum adscriptione
huiusmodi. M. DVRMIVS IIVIR NONORI.

   
In altera.

Biga a duobus elephantis tracta, Imp.


Augustus

i.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer