Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

384.

   
In una parte.

52. Augustus uidetur nullo serto redimitus,
dextro obtutu, cum nominis breui com-
mendatione. CAESAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Flos, Cardo Veneris similis impressus, cum
analogica circumscriptione. L. AQVILIVS
FLORVS IIIVIR. Nummum istum
argenteum uidi ego apud D. Antonium
Augustinum Romae.

   
In una parte.

53. Augustus cernitur laeua facie, aperto facie,
uertice, et collo, cum nominis additione.
CAESAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Leo immanis prae nimia esurie in rabiem
prope adactus ceruum prorsum crude-
liter et dire mordicat, manditque. Cir-
cumscriptio.. STVRMIVS III.VIR. Num-
mum hunc argenteum me uidisse
aliquando recordor apud D. Joannem
Jacobum Fuccherum Augustae Vinde-
licorum.

   
In una parte.

54. Augustus cernitur, non ornatus, laeuo
ore, cum tali adscriptione. AVGVSTVS
DIVI F.

   
In altera.

Diana Venatrix, tunicam breuem induta,


cane


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer