Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

374.

Ara sertis ornata undique, et infulis. Cuius
in facie bimuli sculpti sunt, siue ceruus
et cerua, contrarijs ad inuicem faucibus.
supra legitur. AVGVSTVS. Nummum
hunc argenteum magnum uidi Romae
apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

26. Augustus effigiatur aperto capite, laeuo ob-
tutu, cum nomine ob os impresso. AV-
GVSTVS.

   
In altera.

Vexillifer altero genu in terram procumbit,
sago e tergo prolabente, dextra alte uexillu
attolens, laeua depressiore, supplicis forma.
Circumscriptio. L. CANINIVS GALLVS IIIVIR.
Nummum hunc argenteum uidi Romae
apud Antonium Augustinum.

   
In una parte.

27. Augustus cernitur aperto capite, laeuo ore,
cum nominis breui commendatione. CAE-
SAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Cytharae duae adparent, cum medio palmae
ramulo, infra ambas duae literae. M.-A.
Nummum eum argenteum. ego apud me
adseruo.

   
In una parte.

28. Augustus cernitur laurea coronatus, ob-
tutu sinistro, cum nominis epigraphe.
AVGVSTVS DIVI F.


In altera.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer