367.
In altera.
Sellis duabus Curulibus coniunctis lituus et co-
rolla sunt imposita. Inscriptio. SERVIVS
SVLPICIVS GALLVS IIIVIR. Nummum
hunc argenteum uidi lugduni apud D.
Gulielmum Caulium.
In una parte.
8. Apollo irradiatus habetur, laeuo obtutu,
Circumscriptio. L. AQVILIVS FLORVS IIIVIR
In altera.
Quadriga ad laeuum itiner pertracta, e
Circensium pompis, qua in media lilium,
aut floz adparet. Supra. CAESAR AVGVS-
TVS. infra. S. C. Nummum hunc argen-
teum uidi Romae apud D. Achillem
Maphaeum
In una parte.
9. Oriens cernitur radiatus, laeua facie. Eius
in maxilla signum est. [?] . Inscriptio.
L. AQVILIVS FLORVS IIIVIR.
In altera.
Quadriga impressa est affabrefacta, ad lae-
uam uiam pertracta. In curru liliu
eminet media supra. AVGVSTVS.
infra. S. C. Nummum hunc argenteum
uidi Lugduni apud D. Gulielmum Caulium.
In una parte.
10. Augustus adest dextra facie, non coronatus,
cum tali epigraphe. CAESARI AVGVSTO.