Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

363.

364.

Argentea Aug. Vulgatiora.



   
In una parte.

1. Augustus depingitur dextra facie, nudo uer-
tice, et collo, cum adscriptione tituli.
IMP. CAESAR AVGVST.

   
In altera.

Ciuitas deformata est Hispaniae Emerita, (eam
Augustus ueteranis militibus instaurauit.)
muro pinnato munita, turribusque, geminis a
fronte patet portis, qua in media nomen suum
prodit, uelut in tabella descriptum. EMERITA.
Circum. P. CARISIVS LEG. PROPR. Nummum
cum argenteum memini me uidisse aliqn
apud. D. Joannem Jacobum Fuccherum
Augustae Vindelicorum

   
In una parte.

2. Augustus effigiatur dextra facie, nudato uer-
tice, apertoque collo, cum nominis elogio.
IMP. CAESAR AVGVST.

   
In altera.

Trophaeum eximium, e galea, telis transuersis,
clypeo, et thorace comparatum, nimirum
ex Bruti et Cassij, qui patrem Julium in
Curia interfecerunt spolijs. Prope id
humi maxima copia armorum respersa:
etenim scuta uideo, hastas, enses, pila,
spicula, bipennem, et inter alia pugio ille


est, quo


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer