Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

339.

manu clauum gubernaculi tenens, sinistra
cornucopiae. Ad cuius pedes ciconia stat,
pietatis typus. Subscriptio. PIETAS COS.
Apud Franciscum Venierum mediocrem
hunc nummum uidimus argenteum
Venetijs.

   
In una parte.

13. Signa religionis hoc ordine posita sunt. lituus,
trulla, pullus auis auguralis. Supra
legitur. M. AT. IMP.

   
In altera.

Signa item religionis quatuor imprimuntur,
Sympullum, aspergulum, securis cum apri
capite infixo, Albogalerus. Argenteum
eum nummum conspexi apud D. Achill.
Maphaeum Romae.

   
In una parte.

14. M. Antonius uidetur, ore sinistro, capite
aperto, ad ceruicem cuius adpressus est
lituus.

   
In altera.

Oriens effigiatur irradiatus, aspectu uenusto,
laeuo, capillo partim per radios conuoluto,
partim in collum dependulo. Adscriptio.
M. ANTONIVS IIIVIR. R. P. C. Nummum
hunc argenteum uidi apud D. Achillem
Maphaeum.

   
In una parte.

15. M. Antonius effigiatur, sinistro aspectu, aperto


capite,


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer