Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

338.

10. M. Antonius, laeua facie, diadematus, summo
occipite duo cornua erecta parua habens-
circa aures uero alia duo intorta, sed hui-
usmodi, qualia Lysimachus gestasse perhi-
betur, ut testantur nummismata. In-
scriptio. M. ANTO. COS. III. IMP. IIII.

   
In altera.

Victoria umbilicum tenus nuda, sinistrorsum
ingrediens, dextra eleuata corona monstrat,
sinistra palmam humero laeuo immittit,
Inscriptio. SCARPVS IMP. ANTONIO AVG.
Hic argenteus nummus rarissimus mag-
nus, apud D. Rinaldum odonem Venetum
habetur.

   
In una parte.

11. M. Antonius effigiatur inornatus, laeuo obtutu,
ad eius ceruicem est lituus. Inscriptio nulla.

   
In altera.

Globo in uno lemniscata duo copiaecornua,
et medius caduceus imposita sunt. In-
scriptio. M. ANT. IMP. IIIVIR. R. P .C. Hunc
nummum argenteum uidi lugduni apud
D. Gulielmum Caulium.

   
In una parte.

12. Antonius uidetur laeua facie, apertis capite
colloque, cum inscriptione. AT. AVG. IMP.
IIIVIR. R. P. C.

   
In altera.

Fortuna stolata dextrorsum tendens, dextra


manu


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer