46.
47.
Semisses minores, seu mediocres.
In una parte.
35. Juppiter cernitur laureatus, laeua facie. ad cuius ceruicem. S.
In altera.
Nauis est altae, affabre factae, contectaeque rostrum, ad si-
nistram conuersum. Supra. signum idem ponderis, qd
superius fuit. infra. ROMA. Semissem hunc aeneum
paruum sum conspicatus Romae apud D. Antonium
Augustinum.
In una parte.
36. Glans inuersa imprimitur, cum laterali charactere. S.
In altera.
Omnia similia cum aduersae partis figuris. Verum
in eo non conueniunt, quod hic supinus est glandis
conus, illic pronus. Semissem (ut reor) hunc
aeneum minorem uidendum mihi praebuit Romae
D. Antonius Augustinus.