Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

330.

331.

Insigniora Aenea Latina.



   
In una parte.

1. M. Antonius et Cleopatra, sibi inuicem oppositi,
ille sine corona, haec capillo ornatissimo, con-
nodato ad synciput, monili praeterea, ut
Reginam decet, spectabilis. Inscriptio
talis erat. M. ANTONIVS IMP. COS. DESIG.
ITER. ET TERT.

   
In altera.

Naues duae bellicae, contiguae, paribus arte,
et structura, biremes, acrostolio, supparis
subleuatis, sinistrorsum etium remis impel-
luntur, epigraphes pars haec est. COS. DESIG.
....... Sub nauibus est siguum. B.
Aeneus hic nummus apud Amerigium
Amerigij Bononien. habetur.

   
In una parte.

2. Corona pampinea conspicitur, sub qua in centro,
canistrum collocatum habemus, pulcherrime
elaboratum, et arteficij peregrini, cuius ori,
serpens tortuosus caput ingerit, qui aculei
loco, caput aliud serpentinum habet. Epi-
graphen hic nullam damus.

   
In altera.

Pharetra et arcus, duobus serpentib. uarie
contortis, ima parte inter se innexis, circum-
plexa. M. Antonij ac Cleopatrae Typus.


A dextris


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer