Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

45.

   
In una parte.

33. Taurus utissime ad dextram partem currit, sub latis
alte prioribus ungulis, ac elata cauda. Cuius sub
utero est rostrum nauis. Sine alijs characteribus.

   
In altera.

Rota impressa est. cuius inter inferiores canthos signum
est ponderis. S. Hunc aeneum semissem maximum
memini me uidisse apud D. Ant. Augustinum Romae.

   
In una parte.

34. Juppiter occurrit laurea decorus, laeuo obtutu. ad
cuius ceruicem est signum ponderis. S.

   
In altera.

Rostrum nauis, sinistrorsum iturae reperitur, rudi
arte, ac opere factum, nisi quod in carina aedificium
tabulatum adpareat. Supra est idem illud signum,
quod est in superiori parte. S. infra. ROMA. Aeneus
hic a me Romae est uisus apud antiquitates D.
Antonij Augustini.



Semisses.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer