316.
manu lauream porrigens coronam, laeua pal-
mam ferens. Inscriptio. C. DIVI F. Nummum
cum argenteum sum conspicatus Lugduni,
apud D. Gulielmum Caulium.
In una parte.
22. Triumuirorum imagines tres, sinistrorsum de-
flexis oculis, apertis capitibus. Hos supra
aduolans aquila laureis suis singulos donat,
namque unam unico uehit ales rostro.
Octauiano illam donatura, unguibus illas.
subter hos lupa gemellorum nutrix, atque
alueolus, quo illi primum nati sunt expositi.
Inscriptio nulla.
In altera.
Triumuiri praetextati, ad aram tripodem
stantes, multa ac uaria inter se de parti-
undo Imperio praemittentes alternatim,
apertis uerticibus, tandem data fide, alter
alteri, cum ex pactis conuenissent inter se,
mundum uniuersum, quem globus typice
praefigurat, simili studio, dextris pariter
subditis, super aram tenent, sinistris ser-
uant actorum tabellas. Id uero in Muti-
nensi agro partiti sunt. Cuius archety-
pon antiquitas reliquit, subter aram mu-
liebris statua humi sedet (Insulae illius
figura) quae una manu cornucopiae tenet,
altera fruges proceribus illis ueluti offert.
Inscriptio. SALVS GENERIS HVMANI. Hunc