Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

305.

nominauimus.) paribus armis, ac paludamentis
aeque exornati, quorum arbitrijs totum Roma-
num Imp. et Res publ. diuisa erat. Sublimior
tamen est Octauianus, aduersum spectatorem,
post quem est Aquila signum. A dextris
sedet M. Antonius, a sinistris Lepidus, Vtrique
adfixa sunt signa militaria. Dextra
parte stant armati aequalibus armaturis
lictores, cum fascibus et securibus, ipsa aei
crudelitate ueluti attoniti ac stupefacti.
Altera parte ingratus ille beneficij accepti
compensator. P. Lena cum mani pularibus,
iniustus uindex, stricto pugione properat ad
Tribunal, qui iussu Antonij facundum illud
Ciceronis caput, et linguam Romanae Reip.
ac manus praesciderat, eius, a quo ipse in
iudicijs defensus est, et morti ereptus. O
indignum facinus, ingratitudine malum
aliud neque peius neque scaelestius. In pa-
uimento proscriptorum concisa iacent ceruices,
eorumque bona coram adlata. Tribunal
circumstant armatae manus, quo colligi pt,
quantum ex eo Triumuiratu Rom. Reipub.
et periculi et detrimenti accesserit, quando,
quae uirtute Principis moderanda essent,
armis ac uiolentia Tyrannorum cuncta
perturbarentur. Res ipsa clarior est,
quam ut inscriptione indiguerit. Nummum
hunc aeneum perrarum uidi Mantuae apud
Julium Romanum.


In una

e.iij.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer