Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

304.

   
In altera.

Diuinitatis spectaculum. *Numinibus asserti:
Augustus sedens, conuersus, armatus, dextra
summam hastam tenens, laeua clypeum, et
Liuia Cererem exprimens amictu splendido,
sedens itidem, dextra lateri adpressa, laeua
Cornucopiae tenens, mutuis affatibus refecti,
medium habent stantem Julium, Marti pa-
rem, cui Aquila et Victoria adstant, ar-
matum probe galea et thorace, dextra
summam hastam habentem, laeua in
scutum impressa, sub his Tellus Thetisque
deae collocantur, cum Tauro et monstro
marino. Quid nisi terrarum, pelagique
potentem. Designant monumenta uirum.
Nummum hunc aeneum magnum uidi
aliquando apud...........

   
In una* parte.

3. Triumuiri, Augustus, M. Antonius, et Lepidus
effigurati sunt: inter se uelut de partiundo
imperio sermonem miscentes. Medius horum
Octauianus aduersum nos intuetur, armatus,
ac paludamento et bulla donatus. Illi
lateralibus sunt uultibus, apertis collis. In-
scriptio corrosa.

   
In altera.

Carnificina quaedam ante oculos est. Horrendum
profecto spectaculum. Pro tribunali in
sellis Curulibus sedent Triumuiri (hos proxiem


nominauimus.)


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer