Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

302.

303.

Aug. Aenea Anaglyphica.



   
In una parte.

1. Augustus prospicitur laurea decorus, aperto
collo, sinistrorsum intuens. Inscriptio.
CAESAR PONT. MAX.

   
In altera.

Mausolaeum Augusti expressum est quadran-
gulum. Summa cuius coronis, pinnis ar-
cuatis octonis, impositisque totidem globis,
ab extremo angulo utroque in mediumusque
paulatim, decenti ordine succrescentibus, ita
ut superiora quaeque, inferioribus quibusque paulo,
quantum ad symetriam pertinet, emineant
magis, adornatur. Facies operis ternas
laureas coronas lemniscis astrictas, binosque
lauri ramos interfixos pro ornamento in
intuentem obijcit. Operis utrumque latus
Victoriae duae altioribus impositae columnis,
custodum uice, cludunt, harum singulae
dextris laureas alte porrigunt, sinistris
palmas habent. subscriptum est. ROM.
ET AVG. Nummum hunc aereum,
mediocri amplitudine apud D. Antonium
Augustinum sumus conspicati Romae.

   
In una parte.

2. Augustus conspicitur radiatus, laeuo uultu,
aperto collo, cum uulgata epigraphe. DI-
VVS AVGVSTVS PATER.


In altera.

e.ij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer