Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

242.

doloribus, ac acerbitate fortunae. infra. CAESAR.
Nummus hic argenteus a me uisus est apud
Carolum a Porta lugduni.

   
In una parte.

34. Venus effigurata est, laeua facie, praestantissimae
formae, capillo passo, tutulo, inauri trigemina,
ac baccato ornata monili. Post deae cerui-
cem. NA.

   
In altera.

Trophaeum insigne reperitur, ex barbaricis col-
lectum spolijs, clypeis, galeis, sago, hastis, claua,
et id genus alijs. Cuius radici adsident
hincinde captiuae maestissimae. subscriptio.
CAESAR. Nummum hunc... uidi apud
Carolum a Porta Lugduni

   
In una parte.

35. Jul. Caesar uidetur laureatus, laeua facie, ad
cuius ceruicem est trulla. Inscriptio. CAE-
SAR DIC.

   
In altera.

M. Antonius depingitur, aperto capite, ad cuius
ceruicem lituus habetur. Inscriptio. M.
ANT. IMP.... Nummus hic argenteus mihi
uisus est Lugduni apud Carolum a Porta.

   
In una parte.

36. Julius Caesar uidetur laureatus, laeua facie,
ad cuius ceruicem in sympullo est impositus
lituus. Inscriptio. CAESAR IMP.

   
In altera.



Augustus


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer