Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

231.

CAESAR IM. Ad ceruicem Luna adparet,
inter duas literas. P-M.

   
In altera.

Venerem reperio stolatam, conuersam, decli-
nata modice facie, dextra manu Cupidinem
ostentans, laeua scipionem habens. Circum-
scriptum.L. AEMILIVS BVLA. Nummum
hunc argenteum apud me domi seruo.

   
In una parte.

6. Julius caesar conspicitur, laurea candidatus,lae-
uo uultu, aperto collo, cum nominis epigra-
phe. CAESAR IMP. Retro est stella.

   
In altera.

Mineruam uideo tunica talari indutam, con-
uersam, una Victoriam porrigentem, quae in
globo superstat, altera habentem hastam,
iuxta Deae pedem laeuum clypeus cernitur.
Adscriptio. P. SEPVLLIVS MACER. Argenteum
eum nummum uide apud D. Antonium
Augustinum Romae.

   
In una parte.

7. Julius Caesar uidetur laurea coronatus, sinistr-
orsum obtuens, aperto collo, cum literarum
monumento huiusmodi. CAESAR DICT.

   
In altera.

M.Antonius effigiatur, aperto capite, et collo
nudo, ad laeuam intuens. Inscriptio ad
frontem illius incipit. M. ANON. IMP.
Nummum hunc argenteum uidimus aliqn
apud D. Antonium Augustinum Romae.


In una


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer