Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

230.

infixo habet lituo, ob os haec leguntur. CAESAR
IMP.

   
In altera.

Minerua conspicua est galeata, ac hastata, dex-
tro calle ingrediens, sinistro cubito clypeo ouato
sphaerae imposito, innitens, dextra Victoriam
praemiatricem, ut quae lauream praebeat, por-
rigens. cum adscriptione. M. METTIVS. Ante
deam tale est signum . [?] . Ex argento est
iste nummullus apud P. Aloysium Manli-
lium Romanum.

   
In una parte.

4. Julius Caes. depictus est laureatus, obtutu laeuo,
aperto collo, cum literarum adscriptione.
CAESAR IMP.

   
In altera.

Minerua tunicam braeuiorem induta, inclinato
ore, conuersa stat, una Victoriam praemia-
tricem porrigens, altera hastam tenens trans-
uersam, circa eius genua litera adparet. A.
In alio. B. Intertio. I. Circa humerum lae-
uum. M. METTIVS. cubito laeuo in scutum
innititur, globo fasciato insistenti. Nummus
hos argenteos memini me uidere apud D.
Antonium Augustinum, et D. Achillem
Maphaeum Romae.

   
In una parte.

5. Julius caes. effigiatur, laurea coronatus, laeuo
obtutu, aperto collo, cum nominis epigraphe.


CAESAR


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer