Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

226.

   
In altera.

Concordiae symbolum licet conspicari. Duae
coniurictae sunt manus ad caduceum medium
inter palmae laurique ramulas transuersim
supra se inuicem positos. latera praeterea
religionis signis sunt signata, sympullo, pa-
tinaque lituo affixa. sub quibus omnibus
legitur. AVGVSTI DIVI F. Nummus hic
aeneus mediocri amplitudine a me Geneuae
in Allobrogibus apud quendam nobilem Gal-
lum conspectus est.

   
In una parte.

16. Julius delineatus est, sine ullo redimiculo capitis,
ad sinistram partem obtutu uerso, cum in-
scriptione. DIVI IVLI.

   
In altera.

Lupa sinistrorsum tendit, supra quam legitur.
ILERDA. Hic aereus nummulus apud
Amerigium Amerigij Bononien. mihi com-
menstratus est Venetijs.

   
In una parte.

17. Victoriae imago, capillo laeuiter passo, ad syn-
ciput adnodato, cum talibus literis ob os
descriptis. CAESAR DIC. TER.

   
In altera.

Minerua galeata, Agide, Medusaeque capite scul-
pto clypeo munita, necnon tunicata, dex-
trorsum pergit, humero dextro Trophaeum
ex hoste receptum gestans. Ante quam


Erychtonius

a iiij.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer