Volltext: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

223.

   
In altera.

Nauis Imperatoria contecta, sinistro mari uadit,
ad bellum aeque instructa, ac si munitissimum
uallum, aut arcem inspiceres. In carina enim
turres, et propugnaculum eminentissimum
constructa sunt, unde tuto hostem propulsa-
rent milites, nec uno tabulato, sed plurimis
paulatim graci lescentibus affabrefacta, com-
moda militum receptacula. literae obscurae
erant. C. V... infra. TORIA. Nummum
hunc aeneum amplum ego domi seruo, apud
meas Antiquitates.

   
In una parte.

9. Veneris caput, capillo fluctuante, ad synciput an-
nullo compresso, laeua facie, non addita ulla
litera.

   
In altera.

Bellerophon e pegaso, uibrato dextra telo, chy-
meram confodit. Inscriptio. C. CAECILIVS
IO P. Subscriptum est. IIVIR. Nummum
hunc aeneum mediocrem D. Antonius
Augustinus nobis aliquando Romae com-
monstrauit.

   
In una parte.

10. Jul. Caesar laureatus depingitur, laeua facie,
cum nominis epigraphe. CAESAR IMP.

   
In altera.

Corona laurea est. In ea media Victoria,
dextrorsum nitens, una manu lauream


porrigens


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer