Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

221.

   
In una parte.

3. Julius Caesar effigiatus est laureatus, sinistrorsum
intuens, aperto collo, cum breui Epigraphe.
DIVOS IVLIVS.

   
In altera.

Octauianus depingitur apertis capite et collo, ob-
tutu laeuo, cum nominis titulo. CAESAR DIVI F.
Nummum hunc aeneum spectabilissimum ad-
huc domi meae habeo.

   
In una parte.

4. Julius Caesar laureatus cernitur, laeuo uultu,
sine literis.

   
In altera.

Labirinthus effiguratus, quadrangulus. Inscriptio,
in uno tantum angulo pro minima sui parte
praeseruata est a uetustate. PETRONIVS....
..... Hic nummus aereus apud Dominum
Rinaldum Odonem Venetum, mediocri mag-
nitudine est a nobis uisus.

   
In una parte.

5. Caput Veneris, laeuam respicientis monili or-
natae cernitur, nullo tamen ornatu titulo.

   
In altera.

Julius Caesar irradiatus, praetextatus, stat, dex-
tra manu sympunium tenens, supra accensam
aram uittatam, sinistra lateri adpraessa.
Inscriptio. COL. IVL. COR. Nummum eum
aeneum mediocri amplitudine Romae apud
Dm Antonium Augustinum delineaui.


In una


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer