Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

214.

Turtur auis est impressa, sinistrorsum spectans. Hinc
inde. S-C. Aeneus hic nummulus apud me cernitur.

   
In una parte.

17. Vesta dea obuelata caput, cernitur, laeua facie. absque
literarum monumento.

   
In altera.

Corona laurea, in qua legitur. S.C. Nummum
hunc aeneum perpusillum uidi Romae apud Anto-
nietum Romanum Antiquarium.

   
In una parte.

18. Cephalicon est muliebre, turrita cinctum corona, si-
nistrorsum declinans oculum. Sine literis ullis.

   
In altera.

Bacchus nudus, metus et timoris omnis expers,
laetitia affusus, tygri sua, dextra manu io, euoe, uo-
ciferans, laeua in ferae caput, qua illam demuloet,
imposita, citato cursu sinistrorsum inuehitur. infra.
ROMA. Nummum hunc aeneum mediocrem me
uidisse Romae apud D. Antonium Augustinum recordor.

   
In una parte.

19. Roma uidetur galea cristata insignis, laeuo obtutu:
absque ulla epigraphe.

   
In altera.

Laurus conspicitur satiua. Hinc inde. S-C. Hunc
nummum...... memini me uidisse Romae
apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

20. Gryphus ad laeuam conuersus, sedet, laeuo sub ungui
*rotam tenens.


In altera.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer