Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

204.

410. Libertas dea effigiata est, laeuo obtutu, monili baccato
conspicua, tunicata. ad huius ceruicem pileus est adpssus.
deinde legitur. MAXSVMVS.

   
In altera.

Pompeij ambo, nimirum Cn. et Sex. stant aduersi in
obtuentem, maris potentes Domini, galeis cristatis
insignes, amboque togati, dextris summas hastas haben-
tes. His utrinque uicina rostra nauium, in uadis
nant, illisque superiecti temones, pronis, clauis, guber-
naculis supinis, Maiorque pater a dextris aliud rostrum
pede laeuo premit. A dextris est litera. D. infra. MA.
... Nummum hunc aeneum uidi Norimbergam
apud D. Georgium Kandlerum, LL. Doctorem.

   
In una parte.

411. Ariadne cernitur, laeua facie, corona pampinea coro-
nata, capillo mire pexo. sine nominis inscriptione.

   
In altera.

Proserpina stolata, in curru serpentium, ad laeuam
inuehitur, ambabus manibus accensas tenens faces.
Bigae extremo limbo ciconia auis superstat. infra.
M. VOLTEI. M. F. Nummum hunc aeneum uidi
Norimbergae apud D. Georgium Kandler, LL. Doctorem.

   
In una parte.

412. Fidei effigies laureata, capillo mire pexo, laeua fa-
cie, monili baccato ornata. Ob os legitur. FIDES.
a ceruice. A. LICINIVS.

   
In altera.

Eques Romanus, laeuam ad uiam citissime currens,
prostratum humi barbarum supplicem tamen, crinibus


arreptum,

L.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer