Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

202.

tenentes, ac parazonia. Inscriptio nulla adparet.
Nummum hunc argenteum uidi Norimbergae apud
D. Bilibaldum Incuriam.

   
In una parte.

405. Juno sospita effigiata est, ad laeuam inspiciens, capri-
nam pellem gerens capite. ad Deae ceruicem adparet
Salutis signum. [?] . Inscriptionis nihil additum.

   
In altera.

In sinistram partem Gryphus peruolat. Sub quo ad-
paret securis. et infra. L. PAPIR. Nummum eum
argenteum habet Francofordiae D. Hieronym. Agninus.

   
In una parte.

406. Juppiter uidetur laureatus, laeua facie. ad cuius cer-
uicem est tale signum. [?] .

   
In altera.

Victoria trophaeum insigne, e galea, cuspide, thorace,
clypeo, cui ad pedem captiuus nudus retro manibus
ligatis adsidet, adfixumque est bellicum instrumentum
barbaricum, capite colubrino, quod ex deuictis ipsa
construxit, serto ornat laureo, humero palmam ferens.
Inscriptio. C. FVNDA. infra. Q. Argenteum hunc
quinarium uidi Francofordiae apud D. Hieronymum
Agninum.

   
In una parte.

407. Terentius effigiatur laeuo ore, obaeso, cuius in laeuo
humero togae lacinia adparet. Ob eius os est incisa
palmula. Inscriptio. TERENTIVS.

   
In altera.

Seruus Apher tunicam breuem indutus, equum


nobilem


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer