Volltext: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

198.

   
In altera.

Trophaeum e nauali Victoria collatum. Conto in alto
galea infixa, cui pro crista est tridens inde thorax, inter
rostrum et acrostolium. inde aries, et gubernaculum.
infimo loco est anchora. Inscriptio. PRAEF. CLAS. ET.
ORAE. MARIT. EX. S.C. Nummum hunc argenteum
uidi Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

394. Pompeius Magnus cernitur, detecto capite, ad laeuam
inspectans, ante retroque trulla et lituus conspiciuntur.
Inscriptio. MAG. PIVS IMP. ITER.

   
In altera.

Neptunus Deus nudus corpore subnixo stans, dextra
manu acrostolia tenet nauium, dextro pede rostrum
conculcans, laeua lateri adpressa. Ab utroque huius
latere uiri nudi constituti, sublatas humeris, uelut
Erebo ereptas, incolumes e pyratarum incursionibus,
coniuges in aliud solum transferunt, quae supplices
Deo propitio uota reddere uidentur. Supra. PRAEF.
infra. CLAS. ET. ORAE MARIT. EX. S.C. Nummum
hunc argenteum apud me domi habeo meae.

   
In una parte.

395. Nauis Praetoria tecta, ad pugnam egregie instructa,
ad laeuam partem tendens. Cuius in prora Aquila
defixum est signum. in puppi tridens Neptuni. et
supparum. In carina turris altissima, e qua mi-
lites tela, ac machinas in hostem tuto, ac commode
eiacularentur. Superscriptio. MAG. IMP. ITER.

   
In altera.



Neptunus.


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer