Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

197.

aequor sulcat. Clauo assidet nauclerus. In transtris
remiges. In parte dextra, antennarum cornu
uicina est stella. infra. Q. NASIDIVS. Nummum
hunc argenteum memini me uidisse apud D. Antonium
Augustinum.

   
In una parte.

391. Pompeius effigiatur, laeuo obtutu, cuius in collo togae
nodus adparet. Inscriptio. SEXTVS POMPEIVS.

   
In altera.

Trinacria, hoc est, in trygoni formam coniuncta
inter se trifemora, quibus tria Syciliae promontoria
significauit antiquitas, reperitur. absque inscriptione.
Nummum hunc argenteum apud me habeo.

   
In una parte.

392. Roma uidetur eristatam galeam induta, laeuo obtutu.
Inscriptio. NA. POBLICI. LEG. PROCOS. PR.

   
In altera.

Congratulantium eaidentia sunt indicia. Hispania
etenim prouincia stolata, gemina gerens tela, defixis
sursum aciebus, ac Imp. armatus probe, in rostro
nauis, qua eo loci adpulit feliciter, stans, parazonio
cinctus, dextras simul iungunt: amice mutuum affati.
Ad haec Victori palma praestruitur. Inscriptio.
CN. MAGNVS IMP. Nummum hunc argenteum
mihi Norimbergae commonstrauit D. Bilibald. Incuria.

   
In una parte.

393. Neptunus Deus depingitur, capillo et barba prominulis,
obtutu laeuo, cuius e collo retro pullulat tridens. In-
scriptio. MAGNVS IMP. ITER.


In altera.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer