190.
In altera.
Cerua ad laeuam partem excurrit. Supra eius ter-
gum. P. HORAT. Nummum eum argenteum me
uidisse memini Lugduni apud D. Joannem Caulium.
In una parte.
369. Juppiter Capitolinus effigiatur, laeuo obtutu, cum inscrip-
tionis parte...... CAPITOLINVS.
In altera.
Templum est hexapilon, altissima structura. Cuius in tym-
pano Junonis, Veneris, ac Palladis aues sunt insculptae.
perfastigij angulos biga, equorumque formae conspici-
untur. In aede media licia quaedam pendent, nescio
an Sortis illa sint, quibus antiqui uterentur. Sub-
scriptio. PETILLIVS. [?] unde Sortilegno Vates, et
Sortilegia doctorum asus recepit. Argenteum
hunc nummum habet in bonis suis D. Gulielmus
Caulius Lugduni.
In una parte.
370. Roma cum superioribus conuenit, facie, forma, ac
cultu, dextrorsum cernens. Inscriptio. ROMA. EX. S.C.
In altera.
Hinnulus sinistrorsum conuersus, demissa fauce,
uelut pabulum capiens. Supra. AP. CLAVD. CRA.
infra. M. VALER. COR. Nummum eum argenteum
mihi Romae commonstrauit D. Antonias Augustinus.
In una parte.
371. Apollo uidetur laureatus, laeua facie. Sine literarum
uestigio.
In altera.
K. ij.