Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

189.

   
In altera.

Coronae quatuor impressae sunt, ciuica, triumphalis,
obsidionalis, ac myrtea. medio inter has inter-
uallo legitur. ROMA. in quatuor extremis an-
gulis signa sunt religionis. Lituus, trulla, sym-
pullum, patina. Argenteum hunc nummum
domi meae habeo.

   
In una parte.

366. Roma cernitur, eadem semper cum superioribus,
dextro ore. retro eam spica triticea est. Ob os. ROMA.

   
In altera.

Ceruum humi decubantem, sinistrorsum conuersum,
aduolans Victoria laurea corona donat, quam
laeua tenet, dextra habens lauri ramum. A parte
sinistra. EX. S. C. infra. M. PLANC. Nummum
hunc argenteum memini me uidisse aliquando
Lugduni apud D. Gulielmum Caulium.

   
In una parte.

367. Hercules occurrit diadematus, imberbis, laeuo ore,
cuius in humeris leonina pellis circumligata
est, per dextrum humerum claua transit. In-
scriptio nulla.

   
In altera.

Lupa Romulum Remumque gemellos lactens est
impressa: aduerso ad puellorum garritus rictu.
infra. ROMANO. Nummum eum argenteum
uidi Romae apud D. Gentilem Delphinum.

   
In una parte.

368. Roma eadem forma uidetur, qua saepissime nobis
est descripta. Hinc inde. RO-MA. et deinde. S-C.


In altera.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer