Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

188.

   
In altera.

Cygnus ad dextram uiam pergit. Supra. AV. VIR-
GINIVS. infra. T. NVMITIVS. Nummum hunc
argenteum uidi aliquando Romae apud D. Achillem
Maphaeum.

   
In una parte.

363. Romae idem signum, quale saepius delineauimus.
ad ceruicem legitur. ROMA.

   
In altera.

Bubali subiuges, ad dextram, gressum tarde promo-
uent. Horum in anteriori parte narium an-
nuli ferrei adparent, qua ratione id animalium
genus domari ac cicurari in Italiae pluribus locis
experientia dididici. infra. L. BVBVLCVS. Hunc
nummum argenteum uidi Gebennae in Allobrogib.
apud quendam Gallum nobilem uirum.

   
In una parte.

364. Apollo uidetur laureatus, cuius in tempore dextro,
supra aurem rosa adparet, laeuo ore. ad eius collum
est cythara. Ob os legitur. P. CLODIVS P.

   
In altera.

Rostrum nauis insigne, ac eiusdem gubernaculum,
ad dextram partem conuersum. in cuius anteriori
fronte signum est Tyberini patris, rigente barba,
ac cygnus auis. Supra hanc corona cernitur
triumphalis. infra. ROMA. Nummum hunc
argenteum uidi Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

365. Apollo effigiatur diadematus, laeuo obtutu. ad cer-
uicem legitur. M. CATO.


In altera.

K.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer