185.
Supra. corona laurea. infra. ROMA. Nummum
hunc argenteum uidi Romae apud D. Antonium
Augustinum.
In una parte.
355. Roma occurrit, eadem semper, atque alias descripta
a nobis fuit. Inscriptio. ROMA. S.C.
In altera.
Strutio mas, auis praestantissima, ad laeuam uiam in-
cedit. Hinc inde. APH-RICA. Nummum hunc
argenteum mihi seruo.
In una parte.
356. Juppiter fulminator nudus stat in pedes, conuersus
ad laeuam, dextra tenens manufulmen, laeua aqui-
lam. Inscriptio. LENT. MAR. COS. in parte laeua
monetarius falcis manuariae formam incudit.
In altera.
Trinacria, affabrefacta, uisuque iucundissima. Nam
ut id silentio inuoluam, trigeminam spicam adsculp-
tam esse, id dicam. Eo loci, quo trifemora coeunt,
in unum. Medio loco Medusae caput est impressum,
aduerso toto in spectatorem ore. Citra tamen ullum
literarum monumentum. Nummum hunc ar-
genteum Romae uidi apud Antonietum Romanum
Antiquarium.
In una parte.
357. Roma occurrit, cristata galea, alata, et torque aureo
ornata, laeuo obtutu, capillo in collum prominulo.
Ob os legitur. L. MANLI.
In altera.