Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

184.

   
In altera.

Gubernaculum, ac anchora, in transuersum coniuncta
inter se longo flammeo uidentur. Hinc inde. S-C.
infra. SICILIA. Nummum hunc argenteum uidi
Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

352. *Veneris effigies uidetur laeua facie, capillo eleganter
pexo, retiolo aureo interligato, ad synciput, ac in-
auri ornata. absque inscriptione.

   
In altera.

Fauni caput in ara positum est, ac palma decussatim.
quo canis anterioribus pedibus in summo margine
defixis accurrit, admiranti similis. Inscriptio.
CVRIVS VARIVS. Nummum hunc argenteum uidi
Mantuae apud Julium Romanum.

   
In una parte.

353. Cephalicon uirile, laeuo obtutu, diadematum. Inscriptio.
L. Cornelius lentulus.

   
In altera.

Aquila praedam correptam dilacerat, testudinem ni-
mirum unguibus compressam rostro mordet. infra.
C. PETILIVS. Nummum hunc argenteum uidi
Romae apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

354. Sulla depingitur, facie dextra, uultu senili, caluo ca-
pite, eoque aperto. Inscriptio. L. SVLLA IMP. P. P.

   
In altera.

Signa religionis in ueniuntur. sympullum, theca cum
culeris, lituus, trulla, aspergulum, patina, culter.


Supra.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer